Full Lyrics
Alleluja, Aggaei et Zachariae.
Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam;
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.
Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;
Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet,
et vias peccatorum disperdet.
Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.