Jam lucis orto sidere by Orlando di Lasso — Lyrics

Orlando di Lasso Latin Secular Motets Staff notation

Full Lyrics

Prima pars Jam lucis orto sidere statim oportet bibere, ergo bene erimus si bene potaverimus. Si quis plene non biberit salvus esse non poterit, bibamus ergo egrigie et rebibamus optime, ut in somni requie possimus esse hodie, in qua nemo valeat nisi laetari gaudeat, nisi bibat et rebibat, et rebibendo bibat semel et secundo donec nihil sit in fundo. Ergo, noster frater, bibamus ter, quater, bibamus et rebibamus et in potatione gaudeamus Secunda pars Qui ponit aquam in Falerno sit sepultus in inferno. Aqua limpha maledicta sit nobis interdicta. Gloria sit tibi vinum, Guernace, Graecum et Latinum, lauda vinum quod feramus et super omne laudamus. Sit semper nostra lectio longissimo potatio, ut durat ista regula in sempiterna saecula.

Download the sheet music

Jam lucis orto sidere

Jam lucis orto sidere

By Orlando di Lasso
Staff
Latin
8 pages
0 Downloads
Secular Motets
0 0

More lyrics you may want