In Domino confido by Cipriano de Rore — Lyrics

Cipriano de Rore Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

In finem. Psalmus David. In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit? Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum. Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.

Download the sheet music

In Domino confido

In Domino confido

By Cipriano de Rore
Staff
Latin
8 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want