Full Lyrics
Haec est dies quam fecit Dominus,
hodie Dominus afflictionem populi sui respexit
et redemptionem misit.
Hodie mortem quam femina intulit,
femina fugavit.
Hodie Deus homo factus,
id quod fuit permansit,
et quod non fuit assumpsit,
ergo exordium redemptionis nostrae devote recolamus,
et exultemus dicentes:
Gloria tibi Domine.