Gaude flore virginali by William Horwood — Lyrics

William Horwood Latin Sacred Motets Votive antiphons Staff notation

Full Lyrics

Gaude flore virginali, Honoreque speciali, Transcendens splendiferum. Angelorum principatum: Et sanctorum decoratum, Dignitate numerum. Gaude sponsa chara dei: Nam ut clara lux diei Solis datur lumine. Sic tu facis orbem vere Tue pacis resplendere Lucis plenitudine. Gaude splendens vas virtutum, Cuius pendens est ad nutum Tota celi curia. Te benignam et felicem Jesu dignam genitricem Veneratur in gloria. Gaude nexu voluntatis Et amplexu caritatis Juncta sic altissimo, Ut ad votum consequaris Quicquid virgo postularis A ihesu dulcissimo. Gaude mater miserorum Quia pater seculorum Dabit te colentibus Congruentem hic mercedem Et felicem poli sedem Regnis in celestibus. Gaude virgo mater cristi Quia sola meruisti, O virgo piissima, Esse tante dignitatis Ob sis sancte trinitatis Sessioni proxima. Gaude virgo mater pura Certa manens et secura Quod hec septem gaudia Non cessabunt, nec decrescent, Sed durabunt, et florescent Per eterna secula. Amen.

Download the sheet music

Gaude flore virginali

Gaude flore virginali

By William Horwood
Staff
Latin
20 pages
0 Downloads
Sacred Motets Votive antiphons
0 0

More lyrics you may want