Full Lyrics
Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt,
et ubera quae non lactaverunt.
Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos.
Quia si in viridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet?