Exaudiat te Dominus by Robert White — Lyrics

Robert White Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

In finem. Psalmus David. Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Iacob. Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur. Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiat illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae eius. Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus et erecti sumus. Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Download the sheet music

Exaudiat te Dominus

Exaudiat te Dominus

By Robert White
Staff
Latin
26 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want