Full Lyrics
Duo discipuli ibant ad castellum Emmaus
et factum est dum fabularentur
et secum quaererent et ipse Jesus appropinquans ibat cum eis:
oculi autem tenebantur ne eum agnoscerent.
Et ait: qui sunt hi sermones quos confertis
inter vos ambulantes et estis tristes?
Respondens Cleophas dixit:
tu solus peregrinus es in Jerusalem
et non cognovisti qua facta sunt in illa his diebus?
Quibus ille dixit: quae?
Et dixerunt de Jesu Nazareno
qui fuit vir propheta potens in opere
et sermone coram Deo et omni populo. N
os autem sperabamus quia ipse esset redemptorus Israel.
Et ipse dixit ad eos:
o stulti et tardi corde ad credendum
in omnibus quae locuti sunt prophetae!
Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam?