Double chant in D major by John Camidge — Lyrics

John Camidge Latin English Sacred Anglican chants Staff notation

Full Lyrics

Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt; quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

Download the sheet music

Double chant in D major

Double chant in D major

By John Camidge
Staff
Latin, English
1 page
0 Downloads
Sacred Anglican chants
0 0

More lyrics you may want