Full Lyrics
Dixit Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te caeli, et terra et mare et fontes, et omnia creatura, quae in eis sunt.
Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique adjutorium Evam.
Et nunc, Domine, tu scis, quia non luxuriae causa accipio uxorem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicetur nomen tuum in saecula saeculorum.
Dixit itaque Sara: miserere nobis, Domine, et consenescamus ambo pariter sani
in timore tuo ut benedicetur nomen tuum in saecula saeculorum.