Full Lyrics
Dixit Dominus Petro sequere me
conversus Petrus vidit illum discipulum
sequentem quem diligebat Iesus
qui et recubuit in caena supra pectus eius
et dixit Domine quis est qui tradet ter?
Hunc ergo cum vidisset Petrus,
dicit Iesu:
Domine hic autem quid?
dicit ei Iesus:
si eum volo manere
donec veniam quid ad te?
tu me sequere.