Full Lyrics
Deus laudem meam ne tacueris,
quia os peccatoris & os dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa,
& sermonibus odii circundederunt me
& expugnaverunt me gratis,
pro eo ut me diligerent detrahebant mihi,
ego autem orabam & proposuerunt adversum me mala pro bonis
& odium pro dilectione mea.
Adiuva me, Deus meus, salvum me fac,
propter misericordiam tuam.