Full Lyrics
INTRODUCTION
Credo in unum Deum.
REFRAIN
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae.
VERSE 1
Visibilium omnium et invisibilium
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
VERSE 2
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
Genitum non factum, consubstantialem Patri,
Per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram
Salutem descendit de caelis.
VERSE 3
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
Ex Maria Virgine et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis
Sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.
VERSE 4
Et ascendit in caelum,
Sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria
Judicare vivos et mortuos,
Cujus regni non erit finis.
VERSE 5
Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem,
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio
Simul adoratur et conglorificatur,
Qui locutus est per prophetas.
VERSE 6
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
Et vitam venturi saeculi. Amen.
KYRIE ELEISON
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, eleison. Christe, eleison.
Christe, eleison. Christe, eleison.