Christus natus est by Henri Du Mont — Lyrics

Henri Du Mont Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Christus natus est nobis: Venite adoremus, venite adoremus. Venite, venite exultemus Domino, Jubilemus Deo, salutari nostro, præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Christus natus est nobis: Venite adoremus, venite adoremus. Quoniam Deus magnus Dominus, Et Rex magnus super omnes Deos, Quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit. Venite adoremus, venite adoremus. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus. Venite adoremus, et procidamus ante Deum, Ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster, nos autem populus ejus. Christus natus est nobis: Venite adoremus, venite adoremus. hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea. Venite adoremus, venite adoremus. Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Christus natus est nobis: Venite adoremus, venite adoremus. Gloria Gloria Patri et Filio, Et Spiritui Sancto, Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum Amen.

Download the sheet music

Christus natus est

Christus natus est

By Henri Du Mont
Staff
Latin
9 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want