Full Lyrics
Christus humiliavit semet ipsum
factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis.
propter quod et Deus exaltavit illum
et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,
ut in nomine Jesu omne genu flectatur,
caelestium, terrestrium et infernorum
et omnis lingua confiteatur
quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris.