Full Lyrics
Carole, magnus erat, quis nescit, Carolus ille?
Quis, Carole, cui sua sors magni nomen habere dedit?
Tu vero hoc sis maior, victricibus armis,
Consensu titulum maximus orbis habes.
Esse parum tamen id, Caesar sanctissime, credis,
Cui decus est longe grandius esse pium.