Full Lyrics
Attendite a falsis prophetis,
qui veniunt ad vos in vestimentis ovium,
intrinsecus autem sunt lupi rapaces:
A fructibus eorum cognoscetis eos.
Numquid colligunt de spinas uvas,
aut de tribulis ficus?
Quia non potest arbor bona fructus malos favere:
neque arbor mala fructus bonos facere.
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine,
intrabit in regnum cælorum:
sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est,
ipse intrabit in regnum cælorum.