Angelus Domini by Antoine de Mornable — Lyrics

Antoine de Mornable Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Angelus enim[autem] Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et super eum sedit. Et dixit mulieribus: Nolite timere: scio enim quia crucifixum quaeritis: Iam surrexit: venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. Alleluja. Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris coopertum stola candida, et obstupuerunt, qui dixit illis: Nolite timere: scio enim quia crucifixum quaeritis: jam surrexit: venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Alleluia. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Download the sheet music

Angelus Domini

Angelus Domini

By Antoine de Mornable
Staff
Latin
12 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want