Ad mortem festinamus by Anonymous — Lyrics

Anonymous Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Ad mortem festinámus Peccáre desistámus. (bis) Scríbere propósui De contémptu mundáno, Ut degéntes saéculi Nnon mulcéntur in vano. Jam est hora súrgere A somno mortis pravo. (bis) Vita brevis bréviter, In brevi finiétur, Mors venit velóciter Quae néminem verétur. Omnia mors périmit Et nulli miserétur. (bis) Ni convérsus fúeris Et sicut puer factus, Et vitam mutáveris In melióres actus, Intráre non póteris Regnum Dei beátus. (bis) Tuba cum sonúerit Dies erit extréma Et judex advénerit, Vocábit sempitérna Eléctos in pátria Prescítos ad inférna. (bis) Quam felíces fúerint Qui cum Christo regnábunt, Facie ad fáciem Sic eum adspectábunt, Sanctus, Sanctus Dóminus Sábaoth conclamábunt. (bis) Et quam tristes fúerint Qui etérne períbunt, Pene non defícient Nec propter has obíbunt: Heu, heu míseri Numquam inde exíbunt. (bis) Cuncti reges saéculi Et in mundo magnátes Advértant et clárici Omnésque postestátes Fiant velut párvuli Dimítant vanitátes. (bis) Heu, fratres caríssimi, Si digne contemplémus Passiónem Dómini, Amáre et si flemus, Ut pupíllam óculi Servábit ne peccémus. (bis) Alma Virgo vírginum, In caelis coronáta, Apud tuum Fílium Sis nobis advocáta, Et post hoc exílium Occúrrens mediáta. (bis)

Download the sheet music

Ad mortem festinamus

Ad mortem festinamus

By Anonymous
Staff
Latin
1 page
2 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want