Full Lyrics
In illo tempore, assumpsit Iesus duodecim discipulos suos secreto, et ait illis:
Ecce ascendimus Ierosolymam et consumabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur et conspuetur:
et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.