Full Lyrics
Alleluja. In exitu Israël de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro,
facta est Judaea sanctificatio ejus; Israël potestas ejus.
Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.