Full Lyrics
Gaude rosa sine spina
Virgo stella matutina
Caelo micans clarior.
In qua decus castitatis
Et laus ipsa probitatis
Floret semper gratior.
In te nulla sordis labes,
Cuncta sed virtutis habes
Una vere munera;
Namque Deum peperisti
Et post partum permansisti
Virgo parens integra.
Haec est illa quae calcavit
Et serpentem superavit
Evae culpam dissipans.
Haec est illa quae medelam
Aegris praestat et tutelam
Hostem contra dimicans.
Gaude mater in decore
Quam nec vincit in honore
Dignitas angelica;
Nam regina sceptrum tenes
Atque regem iuxta sedes
In caelesti patria,
Cujus caput coronatum
Aurogemis et ornatum
Mixto fulget sidire;
Te nec cessat angelorum
Turba chorusque sanctorum
Laudibus extollere.
O quam matrem Deo dignam
Te fatemur, quam benignam
Nobis quoque misemiseris;
Quicquid velit mens gravata
Postquam semel es vocata
Praestas nec nos deseris.
Ergo precor hic orantes
Tuas laudes et cantantes
Christo reconcilia,
Et da caelos reserari
Nosque tecum collocari
Per aeterna saecula.
Amen.