Gaude mater matris Christi by Hugh Aston — Lyrics

Hugh Aston Latin Sacred Votive antiphons Staff notation

Full Lyrics

Gaude, mater matris Christi, quae per aurem applausisti Dei Patris nuntio. Gaude, quia concepisti sterelisque tu fuisti Joachim coniugio. Gaude, quia tua nata in te clausa sit mundata paritali vitio. Gaude, quia vas virtutis peperisti et salutis castitatis lilio. Gaude, quia mundi stellam atque summi regis cellam lactasti cum gaudio, per quam late vultus tu[i] semper nobis detur frui in caeli palatio. O Anna, mater matris redemptoris nostri; O Anna, matrona nobilissima, quae iam regnas cum angelis, coronata in gloria, ibi nostri memor esto. O Anna sanctissima, funde preces ut possimus illic tuo sociari collegio. Amen.

Download the sheet music

Gaude mater matris Christi

Gaude mater matris Christi

By Hugh Aston
Staff
Latin
23 pages
0 Downloads
Sacred Votive antiphons
0 0

More lyrics you may want