De lamentatione Jeremiae by Francisco Valls — Lyrics

Francisco Valls Latin Sacred Lamentations Staff notation

Full Lyrics

Incipit Lamentatio Jeremiae prophetae. ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam, ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. DALETH. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine. HE. Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.

Download the sheet music

De lamentatione Jeremiae

De lamentatione Jeremiae

By Francisco Valls
Staff
Latin
12 pages
0 Downloads
Sacred Lamentations
0 0

More lyrics you may want