Full Lyrics
[Refrain]
Credo in unum Deum,
Credo in unum Deum.
[Verse 1]
Patrem omnipotentem factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei,
unigenitum et ex Patre natum ante omnia saecula.
[Verse 2]
Deum de Deo Lumen de Lumine,
Deum verum de Deo vero genitum,
non factum consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem,
descendit de caelis et incarnatus.
[Verse 3]
Est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine,
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato,
passus et sepultus est et resurrexit tertia die,
secundum Scripturas et ascendit in caelum sedet ad dexteram.
[Verse 4]
Patris et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem,
qui ex Patre Filioque procedit,
qui cum Patre et Filio simul adoratur.
[Verse 5]
Et conglorificatur qui locutus est per prophetas.
Et unam Sanctam Catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi saeculi. Amen.