Full Lyrics
[INTRODUCTION]
Credo in unum Deum
[REFRAIN]
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae.
[VERSE 1]
Visibilium omnium, et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei Unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
[VERSE 2]
Deum de Deo, Lumen de Lumine.
Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis.
[VERSE 3]
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine:
Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.
[VERSE 4]
Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos,
cujus regni non erit finis.
[VERSE 5]
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas.
[VERSE 6]
Et unam, Sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuos
Et vitam venturi saeculi. Amen.