CREDO (Misa de Angelis) by ADLMC — Lyrics

ADLMC Latin Creed (I believe) Latin Hymns Mass Settings Chants Solfa notation

Full Lyrics

Credo in unum Deum Patrem omnipotentem factorem caeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum christum, Filium Dei unigenitum Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo lumen de lumine Deum verum de Deo vero. Genitum non factum consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostrum salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine. Et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in caelum sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen.

Download the sheet music

CREDO (Misa de Angelis)

CREDO (Misa de Angelis)

By ADLMC
Solfa
Latin
1 page
5 Downloads
Creed (I believe) Latin Hymns Mass Settings Chants
0 0

More lyrics you may want