CREDO (Latin) by Jude Nnam — Lyrics

Jude Nnam Latin Creed (I believe) Latin Hymns Solfa notation

Full Lyrics

INTRODUCTION Credo in unum Deum REFRAIN Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae VERSE 1 Visibilium omnium et invisibilium Omnium et invisibilium Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum Et ex patre natum ante omnia Saecula VERSE 2 Deum De Deo Lumen de Lumine Deum verum de Deo vero Genitum non factum, consubstantialem patri: per quem omnia facta sunt Qui propter nos homines et propter nostram Salutem descendit de caelis Et incarnatus est de spiritu Sancto VERSE 3 ex Maria Virgine et homo factus est Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato Passus et sepultus est VERSE 4 Et resurrexit tertia die Secundum Scripturas Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris Et iterum venturus est cum gloria Judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis VERSE 5 Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit Qui cum patre et filio Simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per prophetas VERSE 6 Et unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, Et expecto resurrectionem mortuorum Et vitam venturi saeculi. Amen.

Download the sheet music

CREDO (Latin)

CREDO (Latin)

By Jude Nnam
Solfa
Latin
2 pages
51 Downloads
Creed (I believe) Latin Hymns
2 0

More lyrics you may want