Full Lyrics
INTRODUCTION
Credo in unum Deum.
REFRAIN
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
VERSE ONE
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
VERSE TWO
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum non factum consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.
VERSE THREE
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die secundum scripturas.
VERSE FOUR
Et ascendit in caelum sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erit finis.
VERSE FIVE
Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas.
VERSE SIX
Et unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi. Amen.