Full Lyrics
[CREDO IN UNUM DEUM]
[INTRO]
Credo in unum Deum
[REFRAIN]
Patrem Omnipotentem factorem caeli et terra,
[VERSE 1]
Visibilium omnium et invisibilium
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
[VERSE 2]
Deum de Deo lumen de lumine
Deum verum de Deo vero
Genitum non factum consubstantialem Patri
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines
et propter nostram salutem descendit de caelis.
[VERSE 3]
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine;
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis
sub Pontio Pilato;
passus, et sepultus est
et resurrexit tertia die secundum scripturas.
[VERSE 4]
Et ascendit in caelum
sedet ad dexteram Patris
Et interum venturus est cum gloria;
judicare vivos et mortuos,
cujus regni non erit finis.
[VERSE 5]
Et in Spiritum Sanctum Dominum
et vivificantem
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio
simul adoratur et conglorificatur;
qui locutus est per Prophetas.
[VERSE 6]
Et unam Sanctam, Catholicam
et Apostolicam Ecclesiam
Confiteor unum Baptisma
in remissionem peccatorum
Et exspecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi saeculi Amen!
[KYRIE ELEISON]
[KYRIE]
Kyrie eleison
Kyrie eleison
Kyrie eleison, eleison, eleison.
Christe eleison,
Christe eleison, eleison, eleison.