Confiteantur Domino - Choir Script PDF Thumbnail
Preview
0 0
Edition by Nobuaki Izawa
0 downloads
Added Jul 29, 2026
Composer: Nobuaki Izawa
Format: Staff
Language: Latin
Pages: 1 page
This edition was prepared by Nobuaki Izawa — free to download, print, rehearse and perform.

Confiteantur Domino by Nobuaki Izawa — Lyrics

Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro. Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Read full lyrics

About Confiteantur Domino

Nobuaki Izawa's setting of Confiteantur Domino opens with a joyful Alleluia. The SATB choir offers a rich and varied texture, moving from unison to contrapuntal passages as the text unfolds. The Latin words speak of thanksgiving for God's goodness and enduring mercy, celebrating his deliverance of his people from darkness and hardship, leading them to a place of rest. The music reflects this journey, with moments of profound reflection alongside exultant praise. This motet is well-suited as a communion hymn, offering a powerful musical expression of gratitude and faith for a mixed-voice choir.