Byford by Oliver Brownson — Lyrics

Oliver Brownson Latin English Sacred Staff notation

Full Lyrics

Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron. Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum. Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum: sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Download the sheet music

Byford

Byford

By Oliver Brownson
Staff
Latin, English
1 page
0 Downloads
Sacred
0 0

More lyrics you may want